0060 - 15.06.2024 - Wunderbar

Item si in omni loco est, nihil illo praesentius.
Si extra omnem locum est, nihil illo absentius.
Sed nunquid eo ipso absentius quo omnium praesentius,
et eo ipso praesentius quo omnium absentius cui
aliunde et aliunde non est esse omne quod est?
Sed si absentissimo nihil est praesentius,
si praesentissimo nihil est absentius,
quid illo mirabilius, quid illo incomprehensibilius?

 

Richard von St. Victor * um 1110; † 16. März 1173, De arca mystica IV,17

 

Kommentar schreiben

Kommentare: 0